| Eloquentiae Latinae schola crastina quid lecturi simus |
[May. 14th, 2009|08:04 pm] |
Caelius fam. VIII 1
Argumentum Tyrrellianum: M. Caelius mittit ad M. Ciceronem Ciliciae procos. commentarium rerum urbanarum et se excusat, quod eum non ipse confecerit. addit de comitiis Transpadanorum, de successione Galliarum, de Cn. Pompeio, de C. Caesare et Domitio, de M. Cicerone et Q. Pompeio, de Planco, de Ciceronis libris politicis.
CAELIVS CICERONI S.
Quod tibi decedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paraui qui sic omnia persequeretur ut uerear ne tibi nimium arguta haec sedulitas uideatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum quae domi gerantur fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes quod hunc laborem alteri delegaui, non quin mihi suauissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum uolumen quod tibi misi facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio cuius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animaduertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, dicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. Vt nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt; Romam cum uenissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi. praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione prouinciarum Galliarum et in Kal. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium, ut uolebas, offendisti, qui tibi uisus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit uoluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum ualere ingenio ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, ueniunt. alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum est, alius septimam legionem uapulasse, ipsum apud Beluacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu. neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen uulgo iactantur, sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius cum manus ad os apposuit. Te a. d. VIIII Kal. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse. urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optaui. Plancus quidem tuus Rauennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. Tui politici libri omnibus uigent. |
|
|