?

Log in

No account? Create an account
scatebranus [entries|archive|friends|userinfo]
scatebranus

[ website | Vtriusque Linguae Grammatici Moscouienses ]
[ userinfo | livejournal userinfo ]
[ archive | journal archive ]

[sticky post] LXXX anni sunt ex quo Germanus Uschakov mortem obiit [Dec. 11th, 2017|11:17 pm]
scatebranus
Hodie, a. d. III Id. Dec. a. MMVII, octoginta anni completi sunt ex quo Germanus USCHAKOV Gregorii f. auus meus mortem obiit supplicio affectus.
Photographema aliquot ante diebus factum est.

link1 comment|post comment

ANNVS NOVVS MMXVIII ET CHRISTI DIES NATALIS [Jan. 7th, 2018|08:40 pm]
scatebranus
Annum nouum XXXVIII et Christi Diem Natalem gratulor.

Subiungo ea, quae Maurus Augustus uir humanissimus ad nos misit:



Nouus incipit annus
annum gratulor nouum
totoque pectore apprecor
ut eiusdem exordia
sint faustissima
totus autem annus quam felicissimis
et currat auspiciis et decurrat
Candidus hic Nouus Annus nobis eat
Sint omnia laeta

ΕΥΧΟΜΑΙ
ΤΗΝ ΤΟΥ ΕΤΟΥΣ ΕΙΣΟΔΟΝ
ΓΕΝΕΣΘΑΙ ΤΟΙΣ ΠΑΣΙΝ
ΑΦΟΡΜΗΝ ΠΑΝΤΟΙΩΝ ΑΓΑΘΩΝ
ΤΩΙ ΝΕΩΙ ΕΝΙΑΥΤΩΙ
ΤΟΙΣ ΜΕΝ ΑΝΘΡΩΠΟΙΣ
ΕΠΟΜΒΡΙΑΝ ΥΠΑΝΤΗΣΑΙ ΑΓΑΛΛΙΑΣΕΩΣ
ΤΟΥΣ ΔΕ ΕΜΟΙ ΠΕΦΙΛΗΜΕΝΟΥΣ
ΜΕΤ’ΕΥΛΟΓΙΑΣ ΑΣΠΑΣΑΣΘΑΙ
ΤΗΣ ΤΟΥ ΧΡΟΝΟΥ ΕΝΑΛΛΑΓΗΣ ΤΑ ΠΡΟΟΙΜΙΑ
ΤΟΝ ΤΕ ΚΥΚΛΟΝ ΤΟΥ ΕΝΙΑΥΤΟΥ
ΔΟΞΗΣ ΚΑΙ ΤΙΜΗΣ
ΚΟΣΜΗΘΗΝΑΙ ΣΤΕΦΑΝΩΙ
ΕΡΡΩΣΘΕ ΚΑΙ ΕΥΔΑΙΜΟΝΕΙΤΕ
linkpost comment

RES NOVAE OCTOBRES [Nov. 7th, 2017|10:55 pm]
scatebranus

CENTVM  ANNI

EX REBVS NOVIS RVTENICIS OCTOBRIBVS

ANNI MCMXVII

COMPLETI SVNT

linkpost comment

LVDI TRIVMPHALES A. MMXVII [May. 9th, 2017|02:21 am]
scatebranus
LVDIS TRIVMPHALIBVS
VICTORIAM  GERMANICAM  A. MCMXLV REPORTATAM
omnibus humanitatis et Latinitatis cultoribus
GRATVLOR

linkpost comment

PASCHA a. MMXVII [Apr. 16th, 2017|04:39 pm]
scatebranus
Omnibus Latinitatis et humanitatis cultoribus PASCHA gratulamur omniaque bona precamur.


"(33) Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et inuenerunt congregatos Vndecim et eos, qui cum ipsis erant,
(34) dicentes: "SVRREXIT DOMINVS VERE et apparuit Simoni".

(Vulg. Luc. 24, 34)





(imaginis photographema desumptum ex loco: http://www.sobor26.ru/articles/2039/)
linkpost comment

Conuentus nostri libellus Latinus [Feb. 1st, 2017|03:28 am]
scatebranus
Conuentus nostri libellus Latinus

 iam legi potest, hac inscriptione:



http://www.philol.msu.ru/~classic/doc/UMO_latine_2017.pdf
linkpost comment

Annus nouus MMXVII [Jan. 1st, 2017|10:53 pm]
scatebranus
Kalendas Ianuarias annique noui MMXVII initium, tum Christi Diem Natalem gratulor omniaque bona Latinitatis cultoribus precor, in primis bonam ualetudinem.

Certiores uos fieri uolo Sophoclis Oedipum regem modo Moscouiae a Mauro Augusto editum esse, in quo omnia praeter Sophoclis ipsius uerba Latine, et quidem luculentissime, scripta sunt:

http://www.philol.msu.ru/%7Eclassic/news/ (27 Dec. 2016)
http://www.philol.msu.ru/~classic/doc/Oedipus.pdf (index)



Die VI Id. Dec. liber ille ab eodem Mauro Augusto editore et a me publice propositus est:
https://www.youtube.com/watch?v=L45ZNmkA_jk&feature=youtu.be (partim Latine)

Valete in totum annum optime!
linkpost comment

CONVENTVS LATINI PHOTOGRAPHEMATA [Dec. 26th, 2016|02:17 am]
scatebranus
Conuentus nostri Latini photographemata nunc spectari possunt, a Pelagia Semenova et Tychone Dauidiano sollertissime facta:



http://www.philol.msu.ru/~classic/photographemata/in_memoriam_Helgi_Nikitinski/
linkpost comment

TELEHORAMA COLLOQVII CVM MAVRO AVGVSTO LATINE HABITI [Dec. 10th, 2016|07:07 pm]
scatebranus
Die Iouis, id est a. d. VI Id. Dec. a. MMXVI, habitum est colloquium cum Mauro Augusto (uolgo Agosto) Professore Lateranensi, me interprete atque Anatolio Kuziczev percontante, quod eodem die hora X p.m. (22.00) primum monstratum est, nunc uero telehoramatis forma per pandesmon spectari et audiri potest,
hac inscriptione:

https://m.youtube.com/watch?v=wNXIRd-YSnQ



De linguae Latinae hac aetate usu et  consuetudine locuti sumus.
link2 comments|post comment

Conuentus in memoriam Helgi NIKITINSKI [Dec. 3rd, 2016|08:17 pm]
scatebranus
Conuentus in memoriam Helgi Nikitinski a. d. VII Id. Dec. (die 7 mensis Dec.) a. MMXVI, die Mercurii,  Moscouiae in Academia apud Vtriusque Linguae Grammaticos celebrabitur, auditorio 11, usque ab hora decima ante meridiem (10.00).
Omnes Latinitatis amatores inuitantur.

Conuentus libellum addimus:

Московский государственный университет имени М.В. Ломоносова

Филологический факультет

Кафедра классической филологии


ACADEMIAE MOSCOVIENSIS ELISABETANAE LOMONOSOVIANAE

SCHOLA GRAMMATICORVM

VTRIVSQVE LINGVAE GRAMMATICORVM STATIO








DE VTRIVSQUE LINGVAE GRAMMATICA ET QVATENVS ILLA CVM OMNIVM GENTIVM LITTERIS ARTIBVSQVE CONIVNCTA SIT

Conuentus IX a. MMXVI

De linguae Latinae aetate recenti studiis

Acroases in memoriam Helgi Nikitinski Moscuensis

a. d. VII Id. Dec.







КЛАССИЧЕСКАЯ ФИЛОЛОГИЯ В КОНТЕКСТЕ МИРОВОЙ КУЛЬТУРЫ — IX

Новолатинская традиция в Европе

Научные чтения, посвященные памяти Олега Дмитриевича Никитинского

7 декабря 2016 года





Москва, Воробьёвы горы, МГУ, I гум. корпус,

филологический факультет, ауд. П-11


MOSCOVIAE — MMXVI


PARS PRIOR

10.00 — 13.00



praeside Alexio Scatebrano Ruteno



Allocutio profestricis MARINAE REMNEVA, Scholae Grammaticorum Academiae Moscouiensis decanae


Praefatio

Alexius Scatebranus Rutenus (qui et Solopov)


De Helgi Nikitinski morte praematura

Carmen a Michaele de Albrecht Professore Heidelbergensi scriptum, recitatrice Anastasia Auriauri (Zolotuchina)


Catharina Antonetz Valdemari f.

De collectaneis huius conuentus editis eorumque ratione


Maurus Augustus (Agosto)

De Helgo Nikitinski studiorum humanitatis cultore


Alexius Haliaeetus (qui et Belikov) Eugenii f.

De Michaelis Humileusky carmine a. D. 1778 edito


Theodoricus Sacré

Currus Valentini Paschalii Utinensis


Eua Ianzina (Yanzina) Vencesclai f., Helgus Cornelius (Kornejev) Valentini f.

Quid vocabulorum palaestricorum scientia ad scriptores Graecos recte intellegendos conferat (exemplis Pollucis Onomastici (III 155) et Plutarchi Quaestionum convivalium (638 f))


Elias Gimadeieuius

De myrti apud Horatium ui et usu


Alexius Scatebranus Rutenus (qui et Solopov)

De lingua Latina apud Rutenos culta eiusque proprietatibus



13.00 — 14.00

interuallum prandii causa



PARS ALTERA

14.00 —18.00



praeside Alexandro Suppopulino (Podosinov) Basilii f.



Thomas Burrus (Borri)

Helgus Nikitinski, uerbi artifex, uir, amicus


Michael Shumilin

Emendationes duae in poetas Latinos recentiores


Alexius Albanus

De 'ubere' uocabulo apud Graecos ac Latinos


Aloisius Miraglia

De Latinitatis hac aetate condicione


Alexius Vestigiarius

De commentariis periodicis Latinis, qui per terrarum orbem ab exeunte saeculo XIX ad medians saeculum XX prodierunt


Iosua Klein

Delirant isti Americani, uel De suffragiis in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis habitis


Alexius Philtrius (qui et Lyubzhin) Inguari f.

De Academia Pozharskiana nota brevissima


Ioannes Timotheus Sergii f.

Quibus modis quattuor elementa apud Lucretium nominentur


Hegumenus Dionysius Sclenus (Schlenov)

Allocutio


Terentius Tunberg Lexintoniensis

De Helgo Nikitinski



18.00

cena (in deuersorio tabulato X sito)

linkpost comment

navigation
[ viewing | most recent entries ]
[ go | earlier ]